라틴어 문장 검색

nam si quis est eorum qui tibi bienni spatio numquam in suspicionem avaritiae venerit, ut ego Caesium et Chaerippum et Labeonem et audio et quia cognovi existimo, nihil est quod non et iis et si quis est alius eiusdem modi et committi et credi rectissime putem ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 3:2)
nunc respondebo ad eas epistulas quas mihi reddidit L. Caesius, quoi quoniam ita te velle intellego nullo loco deero ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 1:1)
curat enim diligentissime Caesius, qui tum mecum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 1장 2:11)
iugera L prati Caesius inrigaturum facile te arbitrabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 1:5)
Item rogo indulgeas ius Quiritium L. Satrio Abascanto et P. Caesio Phosphoro et Panchariae Soteridi;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 11 2:2)
Rufamne illam virginem, Caesiam, sparso ore, adunco naso?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 568)
Magnus, rubicundus, crispus, crassus, caesius, Cadaverosa facie.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 457)
si adiicere velis, is erit Caesius Bassus, quem nuper vidimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 97:5)
tum matronae ad Veturiam, matrem Coriolani, Volumniamque uxorem frequentes coeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 428:1)
pervicere certe ut et Veturia, magno natu mulier, et Volumnia duos parvos ex Marcio ferens filios secum in castra hostium irent et, quoniam armis viri defendere urbem non possent, mulieres precibus lacrimisque defenderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 429:1)
dein familiarium quidam qui insignem maestitia inter ceteras cognoverat Veturiam inter nurum nepotesque stantem, nisi me frustrantur, inquit, oculi, mater tibi coniunxque et liberi adsunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 431:1)
Marcius Coriolanus, qui in exilium erat pulsus, dux Vulscorum factus exercitum hostium urbi admovisset, et missi ad eum primum legati, postea sacerdotes frustra deprecati essent ne bellum patriae inferret, Veturia mater et Volumnia uxor impetraverunt ab eo, ut recederet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha26)
versisque animis iam ad publicam curam, cum aliquot interregna exissent, P. Valerius Publicola tertio die quam interregnum inierat consules creat L. Lucretium Tricipitinum et T. Veturium Geminum, sive ille Vetusius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 84:1)
Veturius missus in Volscos ad bellum ultro inferendum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 86:3)
Veturius primo proelio hostes fundit fugatque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 87:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION